monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2 > cpl1661.80 r > sectio 47 > sectio 5 > Psalmi, 22 > sectio 68 > sectio 3 > sectio 6 > 17
Isidorus, Differentiae, 2, XVI <<<     >>> XVIII

XVII Inter humani corporis membra. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

47 Rationem autem humani corporis singulorumque membrorum differentiam Lactantius, sive plerique auctorum, ita definierunt, dicentes: Homo dictus est ab humo. Hic ex diversis subsistit substantiis, ex mortali et immortali. Corpus autem eius ex ossibus et carnibus constat, dividiturque in quatuor elementa.
48 Habet enim in se aliquid ignis, aeris, aquae et terrae. Ratio autem terrae in carne est: humoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore vitali. Siquidem quadripartita humani corporis ratio quatuor elementorum designat speciem. Caput namque ad coelum refertur, in quo sunt duo oculi, quasi duo luminaria solis et lunae.
49 Pectus aeri coniungitur, quia sic inde emittitur spiraminis flatus, sicut ex aere ventorum spiritus. Venter autem mari assimilatur, propter collectionem omnium humorum, quasi congregationem aquarum. Vestigia postremo terrae comparantur, eo quod sunt ultima membrorum arida, sive sicca, sicut et terra. Iam vero in capitis arce mens collocata est, tanquam in coelo Deus, ut ab alto speculetur omnia, atque regat.
50 Factus est autem homo ad contemplationem coeli rigidus, et erectus, non sicut pecora in humum prona, atque vergentia; in cuius summitate caput est collocatum, datumque illi hoc nomen, quod hinc capiant initium sensus et nervi. Capilli autem capitis, vel ad speciem sunt decoris, vel ad arcendam frigoris iniuriam, sive caloris.
51 In capite autem, ut ait sanctus Augustinus, Tres tanquam ventriculi cerebri constituti sunt: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad servicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoria vigere demonstratur, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit oblitus quod fecit.
52 Facies dicta est, eo quod notitiam faciat hominis. Inter faciem autem et vultum haec est differentia, quod facies naturalis et-certus oris habitus est; vultus vero varius et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Unde et vultuosi dicuntur qui vultum saepe commutant.
53 Iam vero barbae ratio quantam vultus confert decentiam? Barba est decoris signum, virilitatis indicium, quae et iuventutem significat, et sexus naturam distinguit. Oculi autem in facie concavis foraminibus inclusi sunt, a quo foratu frons nominata est. Iidem quoque oculi gemmarum habentes similitudinem membranis perlucentibus conteguntur. Per quas membranas, quasi per vitrum, vel speculum refulgentes, mens ea quae foris sunt transpicit.
54 In medio autem horum orbium scintillae luminum conclusae tenentur, quas pupillas vocamus, quibus cernendi gratia continetur; et ut oculi munitiores essent ab iniuria, eos Opifex summus tegminibus occuluit. Unde et oculos esse dictos, quasi occultatos (id est, undique munitos) quibus adhibitae sunt palpebrae a palpitando dictae. Quia concurrentes invicem oculorum obtutum reficiunt, pilis in ordine astantibus ad munitionem eorum.
55 Supercilia quoque pilis brevibus adornata sunt, quasi quibusdam aggeribus oculis praebentes custodiam, ne quid superne incidat. Aurium inde dictum nomen est, a vocibus hauriendis. Per immutationem enim litterae aures veluti audes, sunt nominatae. Per has enim sonum vocemque, quasi per cochleam descendere. Quod aer ictus in circulum orbemque moveatur.
56 Genae, a genibus dictae. Quia complicatum in utero gigni formarique hominem aiunt, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formentur, ut cavi ac reconditi fiant. Ideoque et qui alicuius lacrymas elicere cupiunt, genua tangunt, ac per ea deprecantur, quod in utero formaverint oculos, atque enutrierint. Ipse genarum tumor instar collium leniter exsurgens ab omni parte contra imminentes ictus, oculos efficit tutos.
57 Nares dictae, quod per eas aer, vel spiritus nare non desinit. In his enim tria sunt officia: unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium purgamenta cerebri defluendi. Os dictum est, quasi corporis ostium. Cuius species in duobus constat officiis: sumendi victum, et loquendi lingua.
58 Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est labium dicimus; quod inferius, labrum. Linguae nomen a ligando cibo impositum. Haec interpres animae vocem motibus suis in verba distinguit, vel illisione palati, ac dentium, vel compressione labiorum.
59 Dentes dicti, quasi cibos dividentes. Siquidem escam incidunt et comminuunt, opportunius gutturi et stomacho tradunt. Horum priores, qui cibum praecidunt, adversi dentes dicuntur; molares intimi, qui cibos subigunt; canini, qui vigesimo aetatis anno existunt.
60 Gingivae a gignendis dentibus nominatae, quae magnam pulchritudinem ori conferunt, dum nuditatem dentium tegunt. Fauces sunt angustae fistulae, quasi foces, per quas vocalis spiritus ab intimo pectore exiliens sonum vocis emittit.
61 Mandibulae maxillarum partes sunt quibus mandimus. Dicta autem maxilla per diminutionem, sicut paxillus a palo. Collum ad instar columnae vocatum. Est enim rigidum et rotundum. Duae sunt in eo fistulae: una ciborum, altera aeris. Harum superior rumen vocatur, qua cibus et potio devoratur; unde bestiae quae cibum revocant ac remandunt ruminare dicuntur: altera inferior vocatur gurgulio ex ossibus compacta, et cohaerentibus et flexuosis; haec a naribus ad pulmonem patens ob transmeantem spiritum. Cuius operculum sublinguium dicitur, quasi parva lingua, quae foramen eius recludit et aperit, ne per partes iuncta fistula impetu veniens, violenter aer interna corrumpat.
62 Manus dictae eo quod munus sint omni corpori, et quod ab ipsis mandimus. Palma manus est dispansis digitis, sicut et arbor dispansis ramis. Item, sicut contractis digitis, pugnus.
63 Digitorum quoque numerus perfectus est, et ordo decentissimus. Ex his primus rector omnium et moderator pollex vocatur, eo quod plurimum inter caeteros polleat, id est praevaleat. Secundus index et salutaris vocatur, quia eo fere ostendimus et salutamus. Tertius medius vel impudicus, quartus medicus, quod eo tritum collyrium a medicis colligitur. Quintus auricularis, quod eo aurem scalpimus.
64 Porro pectus hominis ab aspectu vocatum. In mutis enim animantibus ad terram oppressum est, atque ab aspectu remotum; hominis autem aspectui patens et erectum. Plenum enim ratione non decebat esse latens et humile.
65 Papillae sunt mammarum capitula. Mammae autem tumores pectoris leviter exsurgentes: haec sunt feminis ad alendum fetum datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus esse videretur. Neque enim decebat in feminis alibi esse, quam ut animal intelligens ex corde alimoniam sumeret.
66 Porro umbilicus est nota impressa quae medium ventrem designat. Ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur. Splenis autem et iecoris viscera quasi ex conturbato sanguine videntur esse concreta. Iuxta eos autem qui de physicis disputant, voluptatem venereae concupiscentiae consistere dicunt in iecore, affectum autem iracundiae in felle, pavoris in corde, in splene laetitiae. In pulmonibus vero aerem contineri, qui a corde per venas quas arterias vocant, diffunditur, ut paulatim inspirandi et respirandi tractu totum animet corpus.
67 In iecore ignis habet sedem, qui velut subvolare ostenditur in excelsum cerebri locum, tanquam in coelum corporis nostri. Unde et radii emicunt oculorum, et de cuius medio, velut centro quodam, quaedam non solum ad oculos, sed caeteros sensus tenues fistulae deducuntur. Siquidem in eo volunt esse officium voluptatis, et decoctionis ciborum complexu, et calefactu suo in sanguinem mutandorum.
68 Intestinorum autem ratio: idcirco longis anfractibus in circulorum ordinata sunt modum, ut susceptos cibos paulatim egerant, et ex ipsis ea quae intrinsecus sunt, humorem sensim suscipiant. Alvus dictus eo quod in eum, quasi in alveum, omnis humor cibo permistus defluat ac recurrat, et inenarrabili modo ciborum succo universum corpus, quasi e latere valles vicinas irrigando adimpleat.
69 Porro alvus venter, et uterus differunt. Venter enim est qui apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguen. Alvus est interior pars, qua cibus recipi et purgari solet. Uterum solae mulieres habent in quo concipiunt. Confundunt tamen haec auctores, et uterum pro utriusque sexus ventre ponunt.
70 Genitalia autem, sicut ipsum nomen docet, a gignendo dicta. Natium caro conglobata sedendi officio facta est, ne, premente corporis mole, ossibus cederet. Femina sunt femorum partes, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Unde et praeliatores feminibus equos admisisse dicuntur.
71 Genua a genis dicta, eo quod in utero cohaereant, et cognata sint oculis. Unde Ennius, genua comprimit arta gena. Tibiae dictae sunt quasi tubae. Plantae vero a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit homo, sed planae et longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Calces autem a callo pedum sic nominatae sunt.
72 Pedum digiti et decorem et usum ferunt. Nam currere non possemus, nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum saltumque capiamus. Reliqua ossa corporis, velut columnae quaedam, quibus caro sustentatur, inserta sunt, et nervorum vinculis colligata, ut aptissimo motu flectantur. Haec Lactantius caeterique de ratione corporis scripserunt.



Isidorus, Differentiae, 2, XVI <<<     >>> XVIII
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2 > cpl1661.80 r > sectio 47 > sectio 5 > Psalmi, 22 > sectio 68 > sectio 3 > sectio 6 > 17